- CRESCONIUS
- I.CRESCONIUSEpiscopus Afer, sub Leontio Imperatore Auctor Collectionis Cresonianae, et historiae, de progressu Iohannis Patricii, contra Saracenos in Africa. Circa A. C. 696. Collectio canonum impressa Parisiis est, A. C. 1609. cum Epitome Fulgentii Ferrandi Duplex eius in iure Canonico opus fertur docente Gerh. von Mastricht ICtô seu potius unius operis duae partes, quarum altera Breviarium Cononum; altera Concordia Canonum vel Liber Canonum nominatur. E quibus tamen prius opus non tam ipsius Cresconii, quam ex ipsius opere prolixo nimis excerptum ab aliquo videtur: cuius cum variae sint editiones, commendatur inprimis ea, quae est in Bibliotheca Iuris Canonici veteris quamque Petrus Fr. Chiffletius Iesuita Divione cum suis Notis emisit, A. C. 1649. Posterius vero, in quo Canones ipsi integri recensentur, in publicam lucem Editores Bibliothecae modo dictae, in appendice Tom. I. ex MS. antique Bibliothecae Collegii Claromontani, beneficiô Caroli Labbaei, primum protulerunt et contulerunt cum MS. Bibliothecae Thuanae, circa A. C. 1661. Nec omittendum, Cresconium hunc primum Romanorum Pontificum Epistolas inter Canones retulisse et eas eô canonizâsse seu canonicam iis auctoritatem addidisse, quae antea non maioris fuerant valoris, quam aliorum Episcoporum Responsa, vide infra in voce Decretales et plura hanc in rem, apud Gerh. von Mastricht, Histor. Iuris Eccles. num. 181. et seqq.II.CRESCONIUSEpiscopus Todiensis, cum Germano, legatus ab Anastasio Papa ad Anastasium Imperatorem, A. C. 497. ab Eutychiano ad Eutychianum, quem Papam, ut Arium, viscea effudisse quidam scribunt. Theodor. Lect. l. 2. Niceph. l. 16. c. 35.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.